Jump to content

Christophorus Longolius

E Vicipaedia
Wikidata Christophorus Longolius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1488; Mechlinia
Obitus: 11 Septembris 1522; Patavium
Patria: Francia

Familia

Genitores: Antoine de Longueil;

Christophorus Longolius (natus Mascliniae anno 1488; mortuus Patavii die 11 Septembris 1522) fuit iurista et humanista Franco-Flandrensis aetatis Renascentiae.

De parentibus et pueritia

[recensere | fontem recensere]

Christophorus Longolius fuit filius naturalis Antonii Longolii episcopi, qui anno 1484 episcopus Dioecesis Leonensis consecratus erat, et cancellarius et eleemosynarius reginae et ducissae Annae Britannorum mortuus est die 25 Augusti 1500.[1]

Duces de Longueil erant vetus familia e nobili stirpe Normannorum. Nam conditor stirpis Adam auxilium praebuit Gulielmo Bastardo ad Angliam conquerendam anno 1066; Richardus Olivarius de Longueil, Cardinalis Constantiensis fuit frater avi Antonii illius episcopi qui genuit Christophorum, cum legatus esset in Brabantia, e quadam incola Mechliniae.

Pueritiam egit Mechliniae, scilicet apud familiam matris. Postea a patre Lutetiam missus est, ut erudiretur, quod officium traditum est Roberto Duraeo Fortunato, qui tunc primas erat collegii Plessiaci .

Hic fuit discipulus clarissimus, cuius memoria praecipue mirabilis visa est. Antonio episcopo defuncto mense Augusti anno 1500, Famila Longueil scilicet iuvenem non reliquit, quem ad cursum diplomaticum vel iuridicum destinaverat.

De iuventute et cursu iuridico

[recensere | fontem recensere]

Anno 1505, postquam per octo annos studuit Lutetiae, comes factus est Andreae Burgi[2] (italice Andrea del Burgo), diplomatici Italici, qui fuit legatus imperatoris Maximiliani apud filium archiducem Philippum. Qui, Longolio comite, mari Hispaniam pergit. Christophorus, etsi tam iuvenis, factus est particularis secretarius principis, una cum Aegidio van Damme, viro Flandrico quodam. Sed ad litora Anglica naufragium fecerunt mense Ianuario 1506, postea Corunae ad portum accederunt die 28 Aprilis. Philippus autem febre extinctus est Burgis, die 25 Septembris, quod hanc spem bonae fortunae Longolio abstulit. Sic Lutetiam rediit.

Mense Aprili anni 1507, petit Universitatem Pictaviensem, ubi ius discere incipit. Discipulus optimus fuit. Hic convenit Mellinum Sangelasium. Die 25 Augusti anni 1509 illi opus fuit latinam orationem habere ad diem festum S. Ludovici ante omnes professores et discipulos congregatos in refectorio Franciscanorum. Quam orationem reddit panegyricum Franciae quam 'hortum Europae" vocat. Conatus est etiam demonstrare quam Francici superarent et Romanos et Italicos quod attinet ad arma, religionem et litteras. Notatur etiam in illa oratione defensio linguarum vulgarum, praecipue Francicae, ad usum litterarium, cum Latina non nisi lingua aliena sit.

Mense Octobris eiusdem anni, ei licuit, utpote "bacchilierus eminens" ius civile docere de Pandectis. Quod ad iram permovit gregem discipulorum vasconium[3] qui, gladio stricto, irruperunt cum lectionem primam daret, et fecerunt turbam magnam. Nihilominus orationem inauguralem habuit (Oratio Pictavis habita nuncupata) in qua, ad exemplum Gulielmi Budaei in libro mense Novembris 1508 edito, vituperat viam "glossatorum" qui ab usu suo numquam deflectunt et exhortat ut ius romanum studeatur auxilio litterarum et omnium disciplinarum ad historiam attingentium. Fama eius sic crescebat ut anno 1510 Ludovica Sabaudica eum vocavit ut tutor esset filio, qui tunc Franciscus comes Engolismae erat, et postea Franciscus I fuit. Dedicauit discipulo, cum versione Gallica, orationem in honorem Sancti Ludovici, quae eum tam delectavit ut ad magnam cenam invitaretur in castello Ambaciae.

Munus novum non diu retinuit; nam autumno anni 1511 adfuit concilio Pisano, qua occasione primum in Italiam iter fecit. Quod concilium fecerat Ludovicus XII, ut Pappam Iulium II deponeret; primum locum habuit Pisae mense Novembris anni 1511 sed, Italicis hostiliter se gerentibus, se deportaverunt Mediolanum mense Decembris, tandem Lugdunum Aprilis 1512, cum Rex discedisset ab Italia. Creditur Longolium ad hoc concilium vocatum esse imperantibus comitibus Ludovici tamquam juristam optimum, iuvenem necnon gallicanum.

Hic convenit Philippum Decium, iuris interpretem qui fovebat partes Regis Franciae adversus papam; quare excommunicatus est a Iulio II. Decius, Alpes transgressus cum Francicis Aprilis 1512, nominatus est cum consiliarius apud Parlamentum Gratianopolitanum, tum mense Ianuario 1513 professor apud Universitatem Valentiae. Illum Longolius assidue audiebat, et ab illo accepit gradum licentiati in iure anno 1514, in qua occasione habuit aliam ex orationibus suis latinis quae serventur, Orationem Valentiae habitam). Illa oratio elogium est iurisprudentiae, quam dicit esse fundamentum humanitatis. Certo pervenit ad doctoratum in utroque iure, nam nominatus est consiliarus-clericus apud Parlamentum Lutetiae die 9 Iunii anni 1515.

De humanista

[recensere | fontem recensere]

Plinius et Graeca studia

[recensere | fontem recensere]
Gulielmus Budaeus

Lutetiam redux, se implicavit societate humanistarum e Budaei circulo, i.e.Germani Brixii, Nicolai Berault (qui, de iurista Aurelianensi, factus erat Lutetiae professor "bonarum litterarum") et Ludovici Ruzelegato civili apud magnum Castellum Lutetiae. Iam a suis annis pictaviensibus, studio ardere coeperat erga opera Plinii, cuius Naturali historiae commentarium exegeticum parabat. Etiam loca varia, de quibus scribit Plinius, in animo ei erat visitare, etiam si opus esset Graeciam vel orientem adire.

Sed in Helvetia periculum advenit quod ei sustulit libidinem peregrinandi. Nam cum Confoederatio cum Gallia bellum gereret, una cum duobus amicis consecutus est a turba, quam fugere conatus est trans Rhodanum nando, sed captus est, in vinculis graviter coartatus antequam coniiceretur in carcerem sed captus et ligatus est pedes et manus , in quo per mensem integrum inclusus est. Tum demum liberatus est a Matthaeo Schiner, Episcopi Sionis. Cuius nomen, instar nomina Erasmi vel Budaei, illuminavit in Plinio suo qui editus est anno 1516 Lutetiae prelis Regnault Chaudière.

Anno 1514, coepit discere linguam Graecam. Post tres menses, versionem Latinam edidit libelli Plutarchi De capienda ex inimicis utilitate quam in strenam obtulit Ludovico Ruzé. Petivit a Budaeo ut magister suum sit, sed ille eum potius commendavit Ioanni Lascari, qui tunc in Italia erat (secundum litteras missas die 10 Iunii a.1516 ). Sic Longolius abivit, Lazaro Baifio comite, Romam, ubi per duos annos mansit hospes primum divitis mercatoris Iulii Tomarotii, qui tunc erat tanquam maecenas alter humanistis, deinde nobilis Romani Marii Castellano. Studuit apud scholam graecorum adulescentium a Pontifice Maximo Leone X conditam in Colle Quirinali, primum apud Marcum Musurum (mortuum 24 Octobris 1517 ), deinde apud Ioannem Lascarem. Commutavit etiam litteras Graecas cum Budaeo et Gregorio Cortesio, abbate Lerinae. In Bibliotheca Bodleiana sunt duo codices Graeci quos illo tempore empsit: Geoponica Heronis Alexandrini atque Definitiones mechanicae Vettii Valentis.

De Longolio ciceroniano

[recensere | fontem recensere]
Petrus Bembus

Sed apud Castellum virum convenit qui cursum intellectualem suum mutaret. Hic Petrus Bembus erat, qui non solum secretarius Papae, sed etiam dux "sectae" ciceronianae quam Erasmus indicavit et derisit decem annos post, in Dialogo satirico Ciceronianus nuncupato. Hi Ciceroniani venerabantur monumenta Romae classicae, inter quae maxime opera Ciceronis, quae ut paradigma immeliorabilia Litterarum bonarum habebant, bonis scriptoribus omnino imitanda. Sic Petrus Bembus, quasi fascinisset Longolium, eum ad suam sententiam deduxit. Nam ille novus sectator Romae Ciceronianae omnino aliter dixerat in oratione de S. Ludovici laudibus.

Bembus commendavit eum amico Iacobo Sadoleto sodalibusque Academiae Romanae, et Longolius receptus est in circulis praeclaris sapientium Romae Leoninae, quibus tandem magno contemptui erant omnia quae e "barbaris" transalpinis veniebat.

Tunc Bembus scripta Longolii percursit et ei demonstravit ut quantum mendosa latinitas eius esset. Cuius auctoritati iuvenis Longolius se submisit. Nihilominus non facile receptus est apud illos. Nam odium in Francicos Romae maximum ardebat ( saepe "Fuori i barbari" in viis audiebatur), et malevoli quidam effoderunt orationem de S. Ludovici laudibus, quae odium Italiae et Romae redolebat.

Sed erga Longolium multa erant studia. A die quinto Augusti usque ad nonum anni 1518, habuit coram Academia Romana quinque orationes in quibus fidelitatem et homagium Romae iurabat et veniam sibi, tamquam barbaro septentrionali, implorabat. Petivit mense ianuario anni 1519 insulam S. Honorati, Gregorio Cortesio invitante, ubi certus factus est amicos fideles, Bembus, Sadoletus Castellanusque, sibi insignia priviliegia impetravisse. Sic factus est die 14 Februarii 1519, cives Romanus et, dispensationis papalis gratia, nam noster bastardus erat, comes Palatinus et notarius apostolicus cum pensione.

Sed partes, iuveni patricio Celso Mellino praeceptoreque eius Thoma Petrasancta ducibus in Longolium conflagraverunt et ad mortem eius in viis clamaverunt. Legatus Francicus Ioann de Pins et Bembus ipse sic eum suaserunt ne Romae maneret, ut per parvum tempus Lutetiam rediverit.

Die 16 Iunii detractus est in iudicium in aede quadam Capitolii, presentibus Leone Decimo et cardinalibus. Philippicam[4] contra eum iuvenis Mellinus pronuntiavit. Secundum Balthasarem Castilionium, si adfuisset, trucidatus esset a turba furenti. Sic amici eius existimaverunt non posse fieri ut legeret defensionem ab eo scriptam; quae Longolii civis Romani perduellionis rei defensio coram iudicibus non prius lecta est quam die nono Augusti. Bembus ipse censuit has duas orationes Cicerone dignissimas esse . Absolutus est Longolius.

Ut audivit res suas bene se habere, redire statuit in Italiam, quamquam instantibus amicis Parisiensibus ne abiret. Mense Septembris ineunte, Budaeum visitavit, qui tunc Marliaci habitabat, ut epistulis eum commendaret Anglicis Thomae Moro Thomaeque Linacrio et Erasmo qui habitabat Lovanii; quos eruditos omnes visitare volebat antequam regiones meridionales peteret. Quod fecit. Sic tres dies egit Lovanii medio mense Octobris apud Erasmum, qui de visitatore in epistulis non semel scripsit, sed non amice; nam narrationes Longolii de italia illum Batavum illustrem non iuvaverunt ; illi non congruebant.

Potest fieri ut iurgium inter eos iam vetus esset, nam die 29 Ianuarii, Longolius epistulam in insula Sancti Honrati scripserat Iacobo Lucas, canonico Aurelianensi, in qua admirabatur Franciscum I velle Erasmum Lutetiam venire, cum sub manu, ut dicitur, virum non minoris pretii, Budaeum, haberet. Ludovicus Ruze epsitulam receperat et, miro modo, eam communicaverat cum Erasmo, qui Longolio unam e suis epistolis ironiae refertis misit et, paulo post, litteras Iacobo Lucas missas in publicum prodidit, quod Longolius reputavit modum esse ulciscendi se. Sic deinde vocavit Erasmum "stultum Batavum".

Non multis dies mansus Lutetiae, mense Decembris fuit Venetiis apud Bembum, quæ magnifice suscepit eum, sed eum reliquit dum Romam pergeret. Nam eius inimicus romanus, Celsus Mellinus, die 30 Novembris a. 1519 in torrentem ceciderat et submersus erat, quod studia rursus incenderat. Die 18 Aprilis, ipse Longolius Venetias reliquit ut non longe ab Patavino habitaret in villa Noniana quam ei Bembus commendabat. Hic se dedicavit studio Ciceronis, quem unum venerare coepit. Postea, praeceptor electus est a Stephano Sauli divite Genuensi et in illius villa patavina habitavit una cum Marco Antonio Flaminio discipulo suo. Deinde, a mense Iulii 1521, vixit in domo Reginaldi Poli qui tunc studebat apud Universitatem Patavinam et puro stylo ciceronaino imbui volebat. Il refusa curieusement une offre du cardinal Jules de Médicis (le futur pape Clément VII) de venir enseigner au Studio Fiorentino. Insolenter recusavit quod Papa ei proponebat, ut doceret apud Studium Florentinum.

Tunc vitam egeabt modo Patavinii, quia inerat universitas magni momenti, modo Venetiis, quia inerant amici. Servantur inter opera illius tunc scripta circa centum epistulae et oratio latina in Martinum Lutherum, Ad Lutheranos jam damnatos nuncupata, quam illi Papa imperaverat . Sed illi in dies opes incertiores fiebant; nam Curia Romana, cui opus erat stipendium Longolio dare, quod iam rarius faciebat, misit epistulas ad Franciscum I, ut regi commandaretur et istud onus deponeret. Leone X defuncto die primo Decembris a. 1521, subsidia omnino extincta sunt et abhinc vitam toleravit impensis amicorum.

Febre exstinctus est die 11 Septembris 1522, vix triginta quatuor annos natus; sumpserat habitum Franciscanum in istis ultimis diebus. Sepultus est in choro ecclesiae S. Francisci Patavini. Petrus Bembus scripsit ei pulchrum Epitaphium ciceroniano stilo [5]

Morte Longolii nuntiata, magni luctu afflicti sunt humanistae francici, sc. Germanus Brixius, Clemens Marot, Salmonius Macrinus Iuliodunensis, vel etiam Guilielmus Scaeva, qui illi multas elegias dedicaverunt. Budaeus autem dixit se illum magis ploravisse si, humanistis Francicorum relictis, se conjecisset in castra Italicorum odio Franciae ardentium.

De posteritate

[recensere | fontem recensere]

Executor testamenti quidam (quem eundem atque Reginaldum Polum diu putabant) collegit orationes ciceronianas, quae dicuntur, et prelis Jiuntae tradidit, e quibus editio princeps Longolianorum orta est mense decembris a. 1524. Opera illius saepius rursus editae sunt per omne sedecimum saeculum, nam Longolius diu famosus scriptor neolatinus mansit, qui exemplum insigne styli ciceroniani praebebat. In limine editionis a. 1524 est Vita Longolii, qui diu falso tributa est Reginaldo Poli. Haec Vita auxilio fuit in quadam legenda litteraria erigenda de Longolio: de puero mirabili factus sit iuvenis, sed immatura morte extinctus sit, caet. Praecipue illa vestigatio quasi mystica styli ciceroniani memorabatur. Erasmi Ciceroniano edito anno 1528, Longolius, quem credebant Erasmum in dialogo sub persona Nosoponi inrisisse, defensus est praecipue a Iulio Caesare Scaligero et Stephano Doletuo. Sed fatendum est Longolium fuisse maioris momenti contemporaneis suis quam pro magnitudine operum suorum.

Inter opera illius numerantur: quinque libri epistolarum, quorum ultimus epistolas amicorum (sc. Bembi Sadoletique ) continet; orationes "cicéronianae" (Orationes duæ pro defensione sua ab lesæ majestatis crimine et Oratio ad Lutheranos jam damnatos) ; orationes universitaraie (Oratio de laudibus divi Ludovici atque Francorum habita Pyctavi in cœnobio fratrum minorum, Oratio in præfatione enarrationis duodetricesimi libri Pandectarum juris civilis,Oratio de laudibus jurisprudentiæ habita Valentiæ cum a Domino Decio prolytharum ornamentis insigniretur). Sed quinque orationes De laudibus urbis Romæ quas habuit ante Académiam romanam mense Augusti anno 1518, quamquam servantur (Ms. Vat. Ottobon. lat. 1517), numquam editae sunt. Servantur autem textus de Plinio Maiore, i. e. Oratio de laudibus C. Plinii et Commentarius in librum XI. Plinii Historiæ Herbarum.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. "Antoine, mort le 25 Août 15oo, évêque de Léon, chancelier et grand aumônier de la Reine Anne de Bretagne et Ambassadeur pour le Roi dans les Pays-Bas où il eut d'une bourgeoise de Malines un fils naturel nommé Christophe de Longueil", François-Alexandre Aubert de La Chesnaye des Bois, Dictionnaire de la noblesse, vol. 9, p. 97 apud google books.
  2. Sic ipse in epitaphio uxoris: " D.O.M. / Dorotheae Thonnae (..)/uxori charissimae et bene meritae /Andreas Burgus Cremonensis / Eques et Caesareus Consiliarius / Maritus.
  3. fr. gascons
  4. Noster ab inimico iracundo appellatus est "furunculus, blattero, stolidissimus, barbarus, semissis homo, temerarius ac perfricatae frontis Germanus, petulantissimus convitiator, crassilinguis, cadaverosa ac tetra facies, bellua", caet. (Simar, p. 70)
  5. « Christophoro Longolio Belgae, Romanam civitatem propter eximiam in studiis litterarum praestantiam adepto, summo ingenio, incredibili industria, omnibus artibus praedito, supra juventae annos, in qua exstinctus est magno cum Italiae dolore, cui ingentem spem sui nominis excitaverat, Petrus Bembus amico atque hospiti posuit ».